라틴어 문장 검색

cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 348:1)
per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 360:1)
et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 392:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)
neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:2)
ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 528:1)
magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 552:2)
effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 582:1)
ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 304:2)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
nam apsque foret te, sat scio in alto distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 111)
Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장76)
at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장27)
effusi lacrimis pro effusi in lacrimas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6514)
passim cum ducibus ludite milites, passim cum pueris ludite virgines.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION