라틴어 문장 검색

At mihi cella datur, non tota clusa fenestra, In qua nec Boreas ipse manere velit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIV2)
Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX1)
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, Infantis domini conscia terra fuit, Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas Vidit reptantis sustinuitque manus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX1)
Liber, Amyclaea frontem vittate corona, Qui quatis Ausonia verbera Graia manu, Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas, Cur comitata dapes nulla lagona venit?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXII1)
Illi December longus et madens bruma Clususque fornix triste frigus extendat:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V2)
Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas, Cluserunt omnes lumina nostra manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII3)
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI4)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
Non boletus hiare, non mariscae Ridere aut violae patere possunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII8)
Quem cum fenestra vidit a Suburana Obscena nudum Leda, fornicem cludit Mediumque mavult basiare, quam summum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI2)
tunica patet inguen utrimque levata, Inspiciturque tua mentula facta manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX5)
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae, Ne posset duras flectere lingua deas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI7)
Non te cucullis adseret caput tectum, Lectica nec te tuta pelle veloque, Nec vindicabit sella saepius clusa:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII5)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION