라틴어 문장 검색

extemplo et a praetore circa civitates missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu instructum belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut ubi signum datum esset ne quid moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 518:1)
ita cum mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso, Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 573:1)
Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 182:1)
coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 187:1)
ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 284:3)
Claudium summa imperii delata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 633:1)
navem Cyrenas detulit tempestas, quae in dicione regum erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 122:1)
ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 161:1)
ea aegre patiens Gracchus,cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet - pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat - neque clam inportandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 249:1)
insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in terram posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 12:1)
cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 232:1)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 378:1)
apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:2)
ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION