라틴어 문장 검색

quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:3)
Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:8)
cui rationes eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis non defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:3)
est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e reliquorum philosophorum disciplinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:2)
est enim quoddam genus eorum qui se philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:1)
nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:3)
quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:9)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:5)
Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:6)
Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:7)
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 28:1)
quo dedecus maius a philosopho nullum expecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 28:7)
sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)
ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION