라틴어 문장 검색

addita signa polo, laetoque ululante tumultu tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권278)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
flavus ab intonso pendebat vertice crinis Arcados;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권230)
Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque procursu medium atque hausta vestitur harena, tum madidos artus alterno pulvere siccant, collaque demersere umeris et bracchia late vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus, submissus tergo et genibus vicinus harenae, ille autem, Alpini veluti regina cupressus verticis urgenti cervicem inclinat in austro vix sese radice tenens, terraeque propinquat, iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권333)
attoniti tenebrosam a vertice nubem respexere duces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권46)
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
"rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri parce tua:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권109)
ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권113)
"magno me tertia victum deiecit Fortuna polo, mundumque nocentem servo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권15)
"cur autem avidis Ixiona frango verticibus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권23)
Talia apud Graios, cum iam Mavortia contra cornua, iam saevos fragor aereus excitat enses, addit acerba sonum Teumesi e vertice crinem incutiens acuitque tubas et sibila miscet Tisiphone:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권146)
stant vertice coni, plena armenta viris, nulli sine praeside currus, arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권171)
inusta temporibus nuda aera sedent, circumque sonori vertice percusso volvuntur in arma molares.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권322)
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem, dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권61)
surgentem dextra Capetum vulnusque minantem sorbebat rapidus nodato gurgite vertex;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권127)

SEARCH

MENU NAVIGATION