라틴어 문장 검색

si minus, plures causae maioresque ponderis plus habebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:4)
Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:2)
non enim numero haec iudicantur, sed pondere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:4)
Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:4)
tum etiam exemplorum copia nitebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:1)
bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi videtur xii tabularum libellus, si quis legum fontis et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 195:2)
qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:4)
Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:6)
omnium sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 73:1)
Ita omnis ratio dicendi tribus ad persuadendum rebus est nixa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 115:1)
Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in ingenio et pondus in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:2)
Neque verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:1)
Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio - nibus hominum ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:5)
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:1)
Derecto igitur, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION