라틴어 문장 검색

Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:4)
Non igitur potestas est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut tibi id facere liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:5)
Quamvis sit magna, tamen eam vinces, ut soles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:9)
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:1)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)
Nam in qua re publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit Romae, cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus, et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen, neque potest eius modi res publica non regnum et esse et vocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:1)
5.11.2 Etenim, si nemo est quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:6)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 32:1)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:2)
bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 8:1)
et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:12)
mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus est, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 8:4)
sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION