라틴어 문장 검색

multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 534:2)
volsiniensium castella aliquot vi cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:1)
nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 152:3)
iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 233:1)
inde quinque castella locis sita munitis expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 669:2)
locum quoque editum capiunt collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 113:1)
iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios via transire hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 336:1)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)
magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 348:1)
his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 471:1)
ad eas conspectas Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 514:1)
et Carthaginienses, quia rem fore cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 522:1)
ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 523:1)
Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 531:1)
eius castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 605:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION