라틴어 문장 검색

existimabatur bene Latine, sed litteras nesciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:2)
Sunt etiam ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:1)
praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum neglegeres ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:1)
Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut arbitror, neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:3)
Nam etsi tute melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:5)
Quare εἴρωνα me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 2:2)
Nimis multa videor de me, ipse praesertim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:4)
et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:5)
Quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:6)
Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:1)
ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:8)
mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 28:3)
nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:4)
Nam cum docerent esse posse quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cuius praesertim causam reperire non possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:3)
contra quos omnis dicendum breviter existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION