라틴어 문장 검색

at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa sponte sua possent ut vivere nec dare nobis utilitatem aliquam, quare pateremur eorum praesidio nostro pasci genus esseque tutum, scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant indupedita suis fatalibus omnia vinclis, donec ad interitum genus id natura redegit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:7)
condere coeperunt urbis arcemque locare praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, et pecudes et agros divisere atque dedere pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:2)
Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:5)
Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:2)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
invadunt et fossas aggere conplent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:3)
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi Amplexus fossa, densas tollentia pinnas Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:48)
Prono tunc Caesar Olympo In noctem subita circumdedit agmina fossa, Dum primae perstant acies, hostemque fefellit, Et prope consertis obduxit castra maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:17)
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa Caesar avet, nec castra pati contingere ripas, Aut circum largos curvari brachia fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:6)
pandit fossas, turritaque summis Disponit castella iugis, magnoque recursu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:15)
Sternit iam vallum, fossasque implete ruina, Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:64)
Quae fossa, quis agger Sustineat pretium belli scelerumque petentes!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:13)
Haud fossas implere valent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:28)
nec fossa nec agger Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV4)
Exercet melius vinea fossa viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLIX Halteres2)

SEARCH

MENU NAVIGATION