라틴어 문장 검색

tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 82:1)
credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde ac si annum in imperio fuerint, suffectos iis consules praetermissos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 84:1)
et tribuni, id quod erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 91:2)
et adversus tribunos auctoritate plura quam certamine tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 118:1)
eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 118:3)
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:1)
qui praeter minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 125:1)
ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 132:1)
et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:5)
et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 148:4)
hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 174:1)
ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem semel obtinuisse aut certe temptasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 176:2)
pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis - tot enim iam creari licebat - et plebeii aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION