라틴어 문장 검색

omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, ea implorantibus aliis dum supra vires suas praestant, ante omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 314:1)
legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:5)
Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 434:1)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:1)
telo super quod stans consul precatus est hostem potiri fas non est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 149:1)
negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 278:2)
quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:4)
Fabius fidem militum implorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 450:1)
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 9:1)
An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 56:1)
vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 112:1)
accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 197:1)
dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:1)
haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 258:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION