라틴어 문장 검색

Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 14:1)
Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:1)
' 'Pergisne' inquit Crassus 'me, quae dicam, de me, non de re putare dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 90:4)
C. Perge igitur ordine quattuor mihi istas partis explicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:1)
Sed iam ad reliqua pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:7)
Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Quare perge, ut instituisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:3)
etenim video iam, quo pergat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:2)
anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:4)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 41:3)
et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:7)
Quibus quaerentibus, cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:5)
Atque hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus, sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posidonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 187:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION