라틴어 문장 검색

Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2686)
quid enim proderat dixisse, quod superessent Latinis auxilia, si etiam Troianorum integrae vires esse probarentur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4212)
quidam sane arbitrantur inter matronam et matremfamilias hoc interesse, quod matrona dicatur primi pueri mater, materfamilias quae plures peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4762)
colvisse dianam profvit non deam incusat, sed fatorum necessitatem, contra quae nec numinis opitulatur auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8432)
ei vero quem occidit Aeneas, ne sua quidem numina prodesse potuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5383)
letum horrificum volunt Iovem non esse mortis auctorem, sed posse mortis genere vel prodesse vel obesse mortalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8511)
quid prodest quia me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 743)
nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4212)
Terentius "ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt", id est firmae et perpetuae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 313)
nascere, dum queror coniugis Nisae indigno amore deceptus et moriens alloquor divos, quamquam nihil mihi profuerit, quod sum eos saepe testatus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 174)
incendere profvit a. non agros, sed ea quae in agris sunt, id est stipulas vel quisquilias, id est purgamenta terrarum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 841)
alii non 'saepe profuit', sed 'saepe incendere' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 843)
quid prodest tempestates futuras videre?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3383)
profuerit meminisse magis ideo 'magis', quia a sole venientia vespertina signa meliora sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4511)
refert aut interest, aut prodest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1041)

SEARCH

MENU NAVIGATION