라틴어 문장 검색

nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos ipse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:5)
nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis - nec ea forma qua illi fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:7)
quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:3)
Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere qualis sit volubilis et rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me movebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:1)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:10)
quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 49:5)
nec illa infinita ratio superstitionis probabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:7)
nihil ergo horum probandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:8)
Ne noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium (nihil enim habeo praeter auditum) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:4)
quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:3)
Et tamen ita probanda est mansuetudo atque dementia, ut adhibeatur rei publicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:4)
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION