라틴어 문장 검색

hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3144)
quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:11)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:8)
Quinque tenent caelum zonae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:2)
post paulo scribit sibi milia quinque esse domi chlamydum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 623)
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, Sextilem totum mendax desideror.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 71)
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)
' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.9)
obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:14)
'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,' mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus in Tiberi stabit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:6)
quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:4)
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:1)
ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION