라틴어 문장 검색

eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 117:2)
quattuor horis neutro inclinata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 184:2)
cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 196:1)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 368:2)
ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:1)
altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 588:2)
quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve expectaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 602:1)
atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, Publi Cornelii eius qui in Hispania ceciderat filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:2)
iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 260:1)
naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 276:1)
cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 311:1)
post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus neque ego vestros inquit mores consul ferre potero neque vos imperium meum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:2)
tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut seniorum citaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 318:1)
auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION