라틴어 문장 검색

At decreta eius quae in publicum statim prodierunt tria fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:7)
Aiunt regem copias suas in tres acies divisisse, quarum prima acies tantum, alis utrinque bene roborata, reapse pugnaverat, totumque exercitus hostilis impetum sustinuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:7)
Pugnam fuisse atrocem et obstinatum, et per tres horas durasse antequam victoria in aliquam partem inclinarit, nisi quod, quandoquidem prima tantum regis acies pugnaverat (duabus reliquis aciebus veluti ociose stantibus) iudicium fieri possit qualis in fine successus pugnae expectandus esset;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:8)
Obtinuit etiam a papa iustam admodum et honorificam bullam ad privilegia asylorum (quae regi tantas molestias pepererunt) in tribus articulis moderanda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:5)
Itaque tres legatos in Galliam misit, abbatem Abingdoniae, Richardum Tunstallum equitem auratum, et capellanum suum Urswicum quem prius miserat, mandans ut totis viribus in tractatum pacis strenue incumberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 6:2)
Paulo post legati illi tres domum redierunt, quorum duo etiam in Britanniam ad res inspiciendas profecti fuerant, neque negotium ullo modo in melius provectum invenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:8)
16. Postquam tres legati in aulam Henrici venissent, legationem regi retulerunt, qui eos ad concilium suum remisit, ubi post aliquot dies auditi sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 16:1)
Quod vero ad reditus attinet et terris et feudis, illi ad tria millia librarum antiqui census annuatim ascendabant, pro ratione temporum illorum res mira et fere inaudita.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:16)
Sed quantum ad clausulum illam conditionalem videntur iudices illius temporis (qui viri fuerunt in legibus apprime eruditi, quorum tres primarii a concilio sanctiori regi erant) censuisse periculosam admodum rem futuram si conditionalia admitterentur ad verba proditoria qualificanda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:4)
17. Iam vero, quantum ad caussam defectionis suae a rege, verum est regem in praelo de Bosworth, turmis hostium undique circumseptum, in extremo vitae suae periculo fuisse, cum Stanleius iste a fratre missus fuit cum tribus millibus armatorum ad regem eripiendum, quod tam fortiter et foeliciter praestitit, ut rex Richardus in eo loco occisus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:1)
Quaeque eo vitam produxerat donec vidisset tres principes ex sobole sua coronatos, quatuor autem trucidatos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 7:2)
Eo magis, quod magnam fiduciam habuerunt in tribus ductoribus, comitibus Oxoniae et Essexiae, et Daubeneio, qui omnes celebrati et gratiosi fuerunt apud populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:15)
Quantum vero ad tres illos ductores suos, Audleium scilicet, fabrum ferrarium, et Flammockum (ut fere popularium motuum auctores ignavi sunt et semifortes) illi se vivos capi sustinuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:13)
Ita ut, excepto sanguine quem praelium hauserat, rex sibi satisfieri passus sit trium tantummodo hominum supplicio ad tantae rebellionis expiationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:9)
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION