라틴어 문장 검색

longe dant signa per umbras mutua laetantes, et amicum pondus uterque, ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, subiecta cervice levant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권164)
tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
stant tristes horrore comae, vittasque prementes caesaries insana levat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권266)
Stygias rupisse catenas Iapetum aut vinctam supera ad convexa levari Inarimen Aetnamve putes, pudet ista timere caelicolas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권424)
sed sponte ruit fraudemque supremam in media iam morte parat, clamore Cithaeron erigitur, fraterque ratus vicisse levavit ad caelum palmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권298)
dicentem comes aegra levat mutumque dolorem ipsa premit, saevum gaudens planxisse parentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권345)
"Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector supplicis indulget lacrimis partemque recidit muneris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권415)
Difficile reciduntur vitia, quae nobiscum creverint.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D8)
Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suam recidunt.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N7)
Qui expectat ut rogetur, officium levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 619)
Spes inopem, res avarum, mors miserum levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 726)
Socius fit culpae, quisquis nocentem levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 731)
Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.6)
Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:9)
Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION