라틴어 문장 검색

Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr3)
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres nil gentile tenens, illo te eive probabas Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum38)
Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
Thessalis haud aliter bello gavisa recenti, cui gentile nefas hominem renovare canendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권52)
flavae capiti tergoque leonum exuviae gentilis honos, et pineus armat stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권62)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
"quam ferale putemus abiurasse sacrum et Lemni gentilibus unam inmunem furiis, haec illa - et creditis ausae !"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권47)
ecce et Iasonidae iuvenes, nova gloria matris Hypsipyles, subiere iugo, quo vectus uterque, nomen avo gentile Thoas atque omine dictus Euneos Argoo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권127)
Principium pugnae turmas Asopius Hypseus Oebalias - namque hae magnum et gentile tumentes Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen - reppulit erepto cunei ductore Menalca.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권179)
summis haec ossibus haerent, pars frustrata cadunt, partem Tritonia vellit, multa rigent clipeo, densis iam consitus hastis ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit atque umeris gentilis aper;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권320)
"trahit unda timentes gurgite gentili, nuda nee flebilis umbra stridebit vestros Tydeus inhumatus ad ignes;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권140)
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque Calpetus Aonios gramen gentile metentes proflatu terrebat equos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권134)
hinc questi vixisse senes, hinc pectore nudo stant matres parvosque vetant adtendere natos, ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권225)
"non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores, non gentile solum, carae non pectora matris, te cupiit unam noctesque diesque locutus Antigonen;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권189)
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)

SEARCH

MENU NAVIGATION