라틴어 문장 검색

id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 394:2)
si trahendum est, ego ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:3)
cuius rei praemium sit in civitate, maximis semper auctibus crescere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 10:1)
ergo dum nullum fastiditur genus in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 36:1)
bellum inde ab Aequis reparari coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 487:1)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
Veiis interim non animi tantum in dies sed etiam vires crescebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:1)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 48:1)
quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tantum in urbe vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi impediretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 352:1)
immiscerique militibus centuriones, nec in circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem crescere turba et vociferari ex omnibus locis ut extemplo ad dictatorem iretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 123:1)
materia crescendi per summam gloriam suppeditat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 200:2)
simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 115:1)
ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 253:1)
cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 618:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION