라틴어 문장 검색

at ipsae ante rogum saevique palam sprevisse Creontis imperia et furtum claro plangore fatentur securae, quippe omne vident duxisse cadaver.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권226)
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur, nec vulgare gemunt aspernanturque precari, et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae, primus amor niveis victorem cernere vectum quadriiugis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권261)
Fatetur facinus, quisquis iudicium fugit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 174)
Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 6:2)
Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:3)
ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:21)
Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:8)
Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:6)
Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:11)
Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:11)
ignosce fatenti, Iussit Amor:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 619)
nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri, tot mala perpessae, taedia nata meae.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 25)
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura ac uideor paucos ante fuisse dies, si quicquam tota commisi stulta iuuenta cuius me fatear paenituisse magis, hesterna quam te solum quod nocte reliqui, ardorem cupiens dissimulare meum.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 181)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
meminimus, fatemur, eiecisti reges;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION