라틴어 문장 검색

is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:2)
qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:6)
quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:3)
quam si retinere volunt ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 1:3)
quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장3)
regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:2)
mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:6)
memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:6)
revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:1)
huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 1:7)
saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:9)
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:4)
ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION