라틴어 문장 검색

Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장25)
Eodem autem tempore Anti ochus inhoneste revertebatur de regionibus circa Persidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장1)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장7)
"Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
(불가타 성경, 사도행전, 15장16)
Videbis igitur hoc facto in minorem modum summas reverti et ad principaliorem habitudinem comparationes proportionesque reduci, ut si sit quadrupla proportio, primo ad triplam, inde ad duplam, inde ad aequalitatem usque remeare;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:13)
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 21:1)
Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:13)
at si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:3)
Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle!
(카이사르, 아프리카 전기 57:7)
Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:2)
Ita litteris acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat… Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeium contionem habuisse:
(카이사르, 히스파니아 전기 18:8)
Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret;
(카이사르, 내란기, 1권 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION