라틴어 문장 검색

nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장4)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장2)
A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장1)
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장4)
quid si memoria eorum moreretur qui Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장9)
'maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consiliis re publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장2)
datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장2)
eadem constantia et inlustres equites Romani [cupido maturae necis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장10)
ne Trauli quidem Montani equitis Romani defensio recepta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장6)
conglobatur promisca multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장2)
nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor, Alledius Severus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장4)
versa ex eo civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, ut Messalina, rebus Romanis inludenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장5)
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장1)
rem Romanam huc satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus quietem velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION