라틴어 문장 검색

tum rostra canes sanguine multo- rubicunda gerunt repetitque casas rustica longo turba triumpho.
(세네카, 파이드라 1:27)
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:3)
Fuit quedam turba rusticorum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:1)
Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo et tenuis Coa veste movere sinus, aut quid Orontea crines perfundere murra, teque peregrinis vendere muneribus, naturaeque decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 21)
rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat, cuius non hederae circuiere caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 516)
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, Patres.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 16)
tunc Faunis Dryades Satyrisque Mimallones aptae fuderunt lepidum, rustica turba, melos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli6)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
iussum subiit iam transfuga letum atque peregrino cecidit tua victima ferro, ecce iterum, si forte placet, conflige, vetustas!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
ver ibi continuum est, interpellata nec ullis frigoribus pallescit humus, sed flore perenni picta peregrinos ignorant arva rigores;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 178)
sed rus concessum dum largo in principe laudat, caelum pro terris rustica Musa dedit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 2)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut semper 2 huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 4)
seu tu sollicitus curas qua languidus esca quave peregrinus vivat, quid pascat et illum, lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum33)
fercula sunt nobis mediocria, non ita facta mensurae ut grandis suppleat ars pretium, non panes Libyca solitos flavescere Syrte accipiet Galli rustica mensa tui.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium5)

SEARCH

MENU NAVIGATION