라틴어 문장 검색

vetus in typo, novum in veritate.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:15)
quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:25)
Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:18)
lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:4)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:31)
nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:12)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:14)
Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:12)
Spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:4)
Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:5)
in veritate autem ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:17)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION