라틴어 문장 검색

dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:1)
" "Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:6)
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis, tremes" et alia permulta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:13)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
sapiens enim est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus, vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:4)
Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi] revocasti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 13:1)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in re publica esse sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:4)
Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 80:2)
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:2)
aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 112:2)
alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:4)
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futu- rumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:1)
Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION