라틴어 문장 검색

Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut major eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:5)
Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:1)
Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt, discuti potuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:1)
hunc arbore figit, elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit, hunc solvit fluvio.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:177)
his fabula Tereus, his necdum commissa choro cantatur Agave.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:213)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam, coniugiis eadem pronuba dextra daret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam20)
An rarus qui scripta ferat?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium5)
per vasta cucurrit Aethiopum cinxitque novis Atlanta maniplis, virgineum Tritona bibit sparsosque venenis Gorgoneos vidit thalamos et vile virentes Hesperidum risit, quos ditat fabula, ramos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:17)
dividis ingentes curas teque omnibus unum obicis, inveniens animo quae mente gerenda, efficiens patranda manu, dictare paratus quae scriptis peragenda forent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:157)
quamquam nullis mihi cognita rebus fabula;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:142)
haec fabula certe cuncta forent, si Poenus adhuc incumberet Austro.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION