라틴어 문장 검색

urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 98:2)
itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 161:2)
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 56:1)
tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 152:1)
desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 318:1)
interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 15:1)
quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 253:1)
Attalus, ne, desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 515:3)
Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 156:1)
Xyniae desertae diripiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:3)
Insubres negare se sua deserturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 385:3)
quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset - ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis - cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:2)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 144:1)
si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 658:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION