라틴어 문장 검색

Cum autem frequens non numero sit sed natura * * , ratione aetatis et corporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:3)
Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 5:1)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:3)
quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:2)
Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:2)
In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:2)
quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:3)
interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 18:1)
Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 18:2)
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 20:1)
Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:1)
Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae uel spem uel periculum ostendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:1)
Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:2)
quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:2)
Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION