라틴어 문장 검색

quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:2)
igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:4)
sed dei indultu vitio nulli minus addicimur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
servio iniunctis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:6)
hic domini numquam mutabit habenas perpetuus frenis atque uni serviet astro!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.24)
cui sibila serpens poneret et saevae vellent servire novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus19)
sua cuique voluptas atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem Nerea diversis servit sua terra fenestris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis30)
"seu frena sonantia flectes, serviet asper equus, nos facta aliena canendo vergimur in senium:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum24)
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen belliger indoeilemque fero servire Neroni Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii12)
"partiti versant populorum fata manuque fortunam fecere levem, semperne vicissim exsulibus servire dabor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권54)
"at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권103)
"Tartareae sedes et formidabile regnum Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum, cui servire dati manes aeternaque sontum supplicia atque imi famulatur regia mundi, solvite pulsanti loca muta et inane severae Persephones vulgusque cava sub nocte repostum elicite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권200)
"claro generata Thoante servitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권23)
"heu ubinam ille frequens modo circa limina matris ambitus orantesque tibi servire Napaeae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권181)
"tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권186)

SEARCH

MENU NAVIGATION