라틴어 문장 검색

Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis appellatque tori sociam, acclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:15)
Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:5)
socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:5)
Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:2)
Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossas munimine cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 20:6)
quae vos dementia dixi concitat, o socii?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:11)
Convocat Atrides socios terrore paventes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:15)
At sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:2)
At nil impendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 23:7)
Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:9)
Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:3)
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Troiae fatis aliquid restare putatis, este mei memores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:4)
de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION