라틴어 문장 검색

Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
et qui divine voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem militet nesciens atque nolens.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:11)
Nam quid aliud hec nisi liber cursus voluntatis in actum quem suis leges mansuetis expediunt?
(단테 알리기에리, Epistolae 41:10)
Vere Dei ordinationi resistit, proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:11)
"Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis". 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:7)
nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:14)
ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:6)
est enim concordia uniformis motus plurium voluntatum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:16)
in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:17)
ita homines plures 'concordes' dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet gravitas, et una in fiammis, scilicet levitas. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:19)
omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:23)
ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:26)
Nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:28)
Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:13)
Voluntas quidem Dei per se invisibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION