라틴어 문장 검색

Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:10)
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum, Summam sepe satis uim continet utilitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:19)
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat, Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:9)
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret, Hunc meditatur herum solita uertigine rerum, Huicque propinquando fert talia famine blando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:7)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Luminis effectus minuit michi longa senectus, Cui solet appendi uictus sub tempus edendi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:13)
Hic tantus princeps senio morboque deinceps Fertur eo fractus febriumque rigore coactus, Ut solitae predae studio non surgat ab ede, Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:6)
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:3)
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:6)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
"Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:4)
Sed cum nouisset foris esse, quod ante petisset, Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:12)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
Denique uulgari solet id sermone probari:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:12)
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis, Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus, Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION