라틴어 문장 검색

Quīntus spērābat sē tōtum librum carminum mox cōnfectūrum esse.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit10)
Spero tamen, iamveterem pudorem sibi imponet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:4)
Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:16)
spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:26)
Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et Spero inquit futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:5)
Is ergo ad latus constitit meum . . . Ego inquit poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:14)
Perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare fatentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:13)
Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset" . . . Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et Teneo te inquit qualem speraveram:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:6)
Maritus quidam cum diligeret coniugem Togamque puram iam pararet filio, Seductus in secretum a liberto est suo, Sperante heredem suffici se proximum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta7)
Me circa Idus Octobris spero Romae futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 4:1)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
quod non referrem, nisi ad illorum magis laudem quam ad meam pertineret, ac nisi sperare te vellem posse fratris tui filios probe discere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 2:3)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
illud vero ut adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari non nisi a dis potest.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 6:2)
quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION