라틴어 문장 검색

mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
tibi numen incruenta summisit suum et dedit habenas imperi facili manu nutuque terras maria subiecit tuo.
(세네카, 옥타비아 7:41)
sola perpetuo manent subiecta nulli mentis atque animi bona;
(세네카, 옥타비아 8:24)
cui me civium subicit furor, suspecta coniunx et soror semper mihi, tandem dolori spiritum reddat meo iramque nostram sanguine extinguat suo.
(세네카, 옥타비아 12:21)
eadem famulo subiecta suo cecidit diri militis ense.
(세네카, 옥타비아 14:21)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
quaeque nascentem videt ora solem, quaeque ad Hesperiae iacet ora metas, si qua ferventi subiecta cancro, si qua Parrbasiae glacialis ursae semper errantes patitur colonos, novit hos aestus, iuvenum feroces concitat flammas senibusque fessis rursus extinctos revocat calores, virginum ignoto ferit igne pectus et iubet caelo superos relicto vultibus falsis habitare terras.
(세네카, 파이드라 4:18)
spectatque longe spatia subiecti maris:
(세네카, Phoenissae 69:1)
et alias causas complures subiecit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 8:6)
Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 8:7)
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 23:1)
et Pompeius illum et Caesar subiecerunt:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:13)
subiecta feret colla tropaeis;
(세네카, Troades 160:1)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
et frustra cupies mollem componere versum, nec tibi subiciet carmina serus Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION