라틴어 문장 검색

Sub idem tempus legati Vologesis, quos ad principem missos memoravi, revertere inriti bellumque propalam sumptum a Parthis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장1)
tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum principum qui gravitate sumptuum iustos reditus antissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장4)
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:2)
sunt aliae causae, magnae et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 7:1)
at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
paucos necessarii ipsorum sepelivere, ceterum vulgus super humum relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장13)
Suetonium Paulinum ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장3)
postquam nulla dictis fides et a domino noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de eo supplicium in servilem modum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장4)
unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장7)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 6:1)
rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit in qua eum collaudat ac petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
multos locupletavit, complures pauperes [mortuos], qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:3)
quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION