라틴어 문장 검색

Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 7:1)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id, quo tendo, perveniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:9)
sic regio quoque est, quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:5)
Seneca Lucilio suo salutem Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 521)
Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:1)
Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 20:3)
Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:1)
Haec eo tendit, quo illa pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 4:4)
ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 27:6)
Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:5)
" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:1)
Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:5)
" bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:2)
ut aura plenos fortior tendit sinus, posuere tonsas, credita, est vento ratis {ususque transtris miles aut terras procul, quantum recedunt vela, fugientes notat, aut bella narrat:
(세네카, 아가멤논 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION