라틴어 문장 검색

Et hoc saepe usu probatum est ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:2)
Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:4)
Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 23:1)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
— quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:2)
sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:2)
Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 32:1)
et si tales inveniantur in terra nostra in principio gwerre, attachientur sine dampno corporum et rerum, donec sciatur a nobis vel capitali justiciario nostro quomodo mercatores terre nostre tractentur, qui tunc invenientur in terra contra nos gwerrina;
(Magna Carta 43:2)
tractoque in litora bello Hic primum rubuit civili sanguine Nereus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:46)
Tractentur vulnera nulla Sacra manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:7)
] Haec, fato quae teste probet, quis iustius arma Sumserit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:23)
ora parentis Quis laceret, nimiaque probet spectantibus ira, Quem iugulat, non esse patrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:42)
fatisque probatum est Te praesente mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:24)
At postquam mucrone latus funestus Achillas Perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum, Despexitque nefas, servatque immobile corpus, Seque probat moriens, atque haec in pectore volvit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:49)
Ignorant populi, si non in morte probaris, An scieris adversa pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION