라틴어 문장 검색

ante inflammationem enim tutius omnia tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장32)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)
Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장29)
Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장18)
tum facillime ossa tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장41)
in his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장110)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장20)
sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:5)
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:1)
neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:8)
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 37:1)
Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 46:2)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 60:1)
Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:1)
quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION