라틴어 문장 검색

in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 263:1)
eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:2)
id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:2)
animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 257:1)
veritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 326:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION