라틴어 문장 검색

Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:10)
"oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:4)
"ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:38)
Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:9)
Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam2)
Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna caelorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:22)
"Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:27)
Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:7)
Nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perveniendum est, ne videamur praeterita et obsoleta quondam calcare vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:8)
Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut medioeres ipse ornasse videatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:1)
Quasi enim mortem illius differe possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:5)
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:1)
Si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui veneritis omnibus quaerit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiae suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 4:3)
Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION