라틴어 문장 검색

Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portuum conclusiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장4)
Animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말4)
haec autem quare divisa constituerim, hae sunt causae, uti qui privatim ducent in domos vectigalibus tueantur per publicanos aquarum ductus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장8)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)
quae autem testudines ad fodiendum comparantur (ὀρυκτίδεσ graece dicuntur), cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt, tueantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장4)
Huc accedit quia eam deus in ecclesia sic tuetur, ut contra inprobos tueatur, non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem3)
similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:4)
illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor, sive glacialem polum, seu me tueri fervidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:49)
Nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad usum necessitates, quantas aqua, ideo quod omnium animalium natura, si frumenti fructu privata fuerit, arbustivo aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his reliquis rebus escarum utendo poterit tueri vitam, sine aqua vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec tueri nec parari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장112)
Omnino qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant, unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION