라틴어 문장 검색

laetus ultro et tam propinquae sortis ignarus instaurabat sacrum dis loci.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장11)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
nam plurium adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장3)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
nec quidquam ultra traditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장4)
Agrestis ad Vitellium remeavit abnuentique vera esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando quidem' inquit 'magno documento opus est, nec alius iam tibi aut vitae aut mortis meae usus, dabo cui credas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장11)
equites Romani obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장6)
caput eius Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam ultra spem foverent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장2)
dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum, captivitatibus urbium, deditionibus cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec ultro ad condiciones vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장8)
fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesve audaciam pro latebra haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장10)
ulteriora mirari, praesentia sequi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장6)
quippe illis hibernis obsideri premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut obpugnatum ultro legiones nostras venirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장2)
in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam declinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장8)
unde artae Lepcitanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et recepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium ulterioribus vendiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장10)
nec illi, quamquam ad omne facinus durato, verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION