라틴어 문장 검색

illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalis antiquam venerat umbra domum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 194)
huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae, sive Aniena tuos tinxerit unda pedes, sive Gigantei spatiabere litoris ora, sive ubicumque vago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidas defende rapinas (non minor Ausoniis est amor Adryasin);
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 205)
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 819)
non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1213)
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor accipiat Manis parvula testa meos, et sit in exiguo laurus super addita busto, quae tegat exstincti funeris umbra locum, et duo sint versus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b7)
ipse meas solus quod nil est, aemulor umbras, stultus, quod stulto saepe timore tremo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3417)
Visus eram molli recubans Heliconis in umbra, Bellerophontei qua fluit umor equi, reges, Alba, tuos et regum facta tuorum, tantum operis, nervis hiscere posse meis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 31)
victor cum victo pariter miscetur in umbris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 511)
parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 920)
hinnulei pellis stratos operibat amantes, altaque nativo creverat herba toro, pinus et incumbens laetas circumdabat umbras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1316)
at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras, huc animae portet corpus inane tuae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1818)
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 125)
"fac uenias oculis umbra benigna meis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 441)
terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 51)
letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 72)

SEARCH

MENU NAVIGATION