라틴어 문장 검색

Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, facta est Euxini dura ter unda maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 101)
Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit cum efformatus est in gremio Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:2)
Efformatus es in materno utero Mariae, pars huius terrae effectus es, et humanis oculis conspexisti hunc mundum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 318:2)
In temporum plenitudine Verbum Dei ad Mariam conversum est, quod ipsa accepit cuncta cum sua exsistentia, suo in corde, ut illud in ea carnem assumeret atque nasceretur uti lumen pro hominibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:2)
In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:3)
Ceterum, vera Mariae maternitas pro Filio Dei veram provexit humanam historiam, veram carnem in qua in cruce mortuus est et a mortuis resurrexit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:7)
ipse super fluidas plantis nitentibus undas ambulat ac presso firmat vestigia fluctu, increpat ipse notos, et flatibus otia mandat, quis iubeat saevis aquilonibus
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3218)
quis per vada glauca gressibus inpressis spatiatus triverit udum non submersus iter, sola pendulus et pede sicco, aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim ore superfusus patrio volitabat in undis nondum discretis nec certo litore elausis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3222)
praebent rupta locum stagna viantibus, riparum in faciem pervia sistitur circumstans vitreis unda liquoribus, dum plebs sub bifido permeat aequore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae20)
ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia, sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae22)
qui pontum rabidis 1 aestibus invium persultare vetas, ut refluo in solo 2 securus pateat te duce transitus, et mox unda rapax ut voret inpios;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae26)
ille iussis obseeundat, mitis unda sternitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae19)
mobilis liquor profundi pendulam praestat viam, nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae28)
pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum corripit gregis suilli sordida spurcamina, seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae30)
hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae45)

SEARCH

MENU NAVIGATION