라틴어 문장 검색

nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 485:1)
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 715:1)
non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:3)
infamia intactum invidia qua possunt urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 647:1)
et usque plures confertioresque medios urgebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 355:3)
ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 358:1)
itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 361:3)
maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 284:1)
acie media urgebantur acriter a quinta legione:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 377:1)
externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 470:3)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium quibus circumibantur possent ita repente inruperunt ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 314:1)
haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:2)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION