라틴어 문장 검색

sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 220:1)
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:1)
nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 230:2)
partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 239:1)
igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:2)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 247:2)
nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 250:1)
expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:1)
quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 31:1)
ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 38:2)
id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:1)
neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 74:1)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 121:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION