라틴어 문장 검색

veniant modo tempora iusta, cum spem Deus inpleat omnem, reddas patefacta necesse est qualem tibi trado figuram.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti38)
sic stulta Pharaonis mali edicta quondam fugerat Christi figuram praeferens Moses, receptor civium.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae42)
iure ergo se Iudae ducem vidisse testantur magi, cum facta priscorum ducum Christi figuram pinxerint.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae52)
murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권47)
colles, freta, flumina, flammas, haec sibi per varias formata elementa figuras constituere patres, hominumque vocabula mutis scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas, vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권96)
instituit quaedam melius, nonnulla refugit, et morem variare suum non destitit, et quae pridem condiderat iura in contraria vertit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2111)
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo, sic variat natura vices:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2115)
an cum vulturibus volitans ignota per auras umbra repentinam traxit de nube figuram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2136)
quod si tot rerum gradibus totiens variatis consiliis aegre tandem pervenit ad illud quod probet ac sancto reverentia publica servet foedere, quid dubitat divina agnoscere iura ignorata prius sibimet tandemque refecta?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2156)
nec refert, cuius generis cuiusve figurae aut cuius meriti:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2291)
secretum sed grande nequit rationis opertae quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur tramitibus, et centenos terat orbita calles quaesitura Deum variata indage latentem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2299)
agnosco nempe quem figura haec denotet, quis fratricida, quis peremptor invidus prave sacrorum disciplinam dividat, mactare dum se vota censet rectius.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말14)
insincera acies duo per divortia semper spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 13)
progeniem verum ille suam, rex utpote summus atque Dei vates pariturae et virginis auctor, tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis frater Abessalon sereret sua crimina iustis pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1144)
alternas nec commutabile tempus convertit variatque vices;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1229)

SEARCH

MENU NAVIGATION